ACUS

ACUS
I.
ACUS
Chunorum Rex, singulari certamine occisus, a Ladislao, Ungariae Rege, in Danubii ripa, Bonfin. l. 4. Dec. 2.
II.
ACUS
Graec. βελόνη, Bellonae inventum, ut Hygino placet, matronis in componendis crinibus adhiberi solita est; hinc crinalis dicta Apuleio Milesiar. l. 8. Item discerniculum, Varronil. 4. de L. L. Nec dirimebat modo illos, ac discernebat, iuxta illud Claudiani Epithal. Hon. et Mariae,
Ipsa caput distinguit acu --------
Sed et in cirros contorquebat, quo comtiores essent feminae, pulchrioresque ingenui pueri, aut ipsae Deorum effigies. Hinc et acus Magnae Matris, inter septem paria, quae Imperium Roman. tenebant, memorata Servio ad Aen. l. 7. v. 187. Eadem calamistrum quoque dicitur, quod calefacta in ignito cinere capillos ornet etc. Porro picturae inlerviebat seu vernis texturae vestium; Plin. l. 8. c. 48. Pictas vestes iam apud Homerum fuisse, unde triumphales natae; acu facere id Phryges invenerunt, ideoque Phrygiones appellati sunt. Inventio itaque in Phrygia, usus in Assyria, et praesertim Babylone; Plin. ibidem. paulo post, colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit. Unde Βαβνλώνιον πρόβλημα, Babylonicis coloribus variegatam vestem, hereditario obvenisse M. Catoni, refert Plut. in eius Vita etc. Vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. l. 5. c. 35. et hîc infra uti de Tyrannorum, adactis intra digitorum ungues acubus miseros excarnificantium crudelitate aliquid, voce Unguis.
III.
ACUS
in Ordine Romano Pallio superinduitur et configitur per acus in planeta retro ct ante; et alibi non semel, ubi de Pallio Pontificis sermo est: item apud Brunonem Signiensem de Vestim. Episcopalibus, Acus autem non ad pungendum, id est, non propter huius vitae compunctionem, ut quidam putant, sed ad planetam palliumque iungendum inventae sunt. Quaedam enim ansulae antiqurtus in planetis positae erant, quibus acus inserebantur, et pallium simul cum planeta firmabant, ne a suo loco pallium moveretur: Aciculam notat seu spinulam, Gall. Espingle, quâ Pallium Archiepiscopale constringitur seu configitur. Proprie vero Acus pars fibulae dicitur, quâ illa clauditur et adstringitur: Trebell. Pollio in Claudio, c. 14. Fibulam auream cum acu Cyprea unam. Ubi, male Cypria quidam legunt: non enim ab ullo Cypriorum artificio dicta est, sed ab cypro, h. e. aere cyprio, quod nunc cuprum vocamus, vide infra, in Acus cyprea, et Fibula. Fortunatus l. 8. Poem.
4.
Chrysolitha auratam fibula claudit acum.
Salmas. ad loc. crt. Pollionis et Car. du Fresne Glossar. etc. Inter minimas vilissimasque res Menandro, in qua tamen pravâ concupiscentiâ peccari posse agnoscit, tanti habens affectûs voluntatisque sanctitatem, ut ne huius desideriô delibari voluerit. Unde gravissimum compescendae libidinis illius praeceptum, apud Pfannernm System. Theol. Gentil. c. 11. § 27.
------ Μηδέ βελόνης, ὦ φίλτατε,
Ε᾿πιθυμήσεις ποτ᾿ ἀλλοτρίας.
Neve acum, carissime,
Alterius unquam concupisces.
Et,
Μηδέ βελόνης ἔναμμ᾿ ἐπιθυμῆς Πάμφιλε,
Ο῾ γὰρ θεὸς βλέπει σε, πλησίον παρών.
Acum nec ipsam Pamphile attingas velim:
Namque aspicit propinquus hoc semper Deus.
Vide quoque Iustinum Martyr. l. de Monarch. et Clementem
Alexandr. l. 5. Strom. Sed ex tantilla quoque reluccellum gloriolamque captavit, quamvis successu non optatô, Ion ille, qui, inter omnis generis artifices, Babylonem venit olim, Alexandrô ex India reversô, et offulas parvas rotundasque, quas in hunc usum fecerat, tam certo ectu in mucronem acus ex distanti loco dirigebat, ut numquam ab acie eius aberr aret, uti narrat Tyrius Dissert. 19. Qua de ματαιοτεχνία etiam Quintilianus verbafacit l. 2. c. 20.
IV.
ACUS
vide Pariades.
V.
ACUS
vulgo Agulha Lusitanis, l' Aiguille Gallis, Insul. maris Aethiopici seu Barbarici. Dicitur etiam Iste de Gale, distatque 900. mill. pass. ab ora Zanguebariae in ortum, uti 300. a parte Septentrionis Madagascariae. Hinc Acuum promontor. cap. des Aiguilles. Caput extremum et praecipuum Promontorii Bonae Spei.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ACUS — Administrative Conference of the United States Short Dictionary of (mostly American) Legal Terms and Abbreviations …   Law dictionary

  • acus — /ay keuhs/, n., pl. acus. 1. Surg. a needle, esp. one used in a surgical operation. 2. aculeus (def. 1). [ < L] * * * …   Universalium

  • acus — /ay keuhs/, n., pl. acus. 1. Surg. a needle, esp. one used in a surgical operation. 2. aculeus (def. 1). [ < L] …   Useful english dictionary

  • ACUS Discriminalis — dicta est quae capillos mulierum ante frontem dividit, Nonius. Qui ornatus discrimen dictum Latinis, (vide infra) ut Graecis διάκειμα et διάνειϚις. Er quidem acu hâc omnes mulieres crinem a fronte dividebant, etiam illae quae operosius ornabantur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ACUS Cyprea — apud Trebellium Pollion. fibulam auream cum acu ryprea unam, in Vita Claudii c. 14. ita enim haber Codex Palatinus, ut Gruterus testatur, cum alias nullô sensu legatur Cumacum Cypriam: non ab ullo Cypriorum artificio dicta est, sed ab cypro, h. e …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ACUS Crinalis — vide supra. Ea etiam ad suendas coronas adhibita videtur, ex Tertulliano de Pall. c. 4. Vetus iam bydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi exludebatur, insultante luxuriâ; ut post monstra transsixa coronam forsitan suerent. Dicit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ACUS Foramen — vide infra, in Camelus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ACUS Semiramia — vide in vocibus Acupictile, Babylonicum, Plumarii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ACUS — Area Common User System (Governmental » Military) ** Army Common User System (Governmental » Military) * Area Command Units (Governmental » Police) …   Abbreviations dictionary

  • acus — (aґkəs) [L.] a needle or needlelike process …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”